Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et PauIi ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Danielem Comboni, Arnoldum Janssen et Iosephum Freinademetz Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoIi debere.

LITTERAE DECRETALES 

quibus Danieli Comboni Sanctorum
honores decernuntur
 

Ioannes Paulus Episcopus
Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam
 

"Caritas Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt" (2 Cor 5, 14).
Haec Apostoli verba recte insigni illi Evangelii praeconi conveniunt, qui fuit Beatus Episcopus, missionarius et conditor, scilicet Daniel Comboni, cuius vita uno Domini Iesu anhelitu ducta est: "Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor" (Io 10, 16). Caritas potissimum eum compulit ut se impigre Africae evangelizationi dicaret ac firma spes multiplicia eius incerta direxit, cum pro certo haberet Ecclesiam tandem inter dilectos filios Afras quoque gentes annumeraturam.
Humano sensu praeditus dotibusque haud communibus intellectus, Daniel Comboni die XV mensis Martii anno MDCCCXXXI in oppido Limone Gardensi, dioecesis Brixiensis, ortus est. Veronae tamen in humanis theologicisque disciplinis excultus est ibique missionalem sensum percepit, apud institutum Mazza praesertim, ubi est receptus. Die XXXI mensis Decembris anno MDCCCLIV Tridenti presbyterali ordine auctus est atque paucis post annis Africam medianam petiit, ex qua expeditione, licet brevitate et opinata iactura afficeretur, summa tamen cupiditate est inflammatus Ecclesiae novam certioremque evangelizationis viam demonstrandi, ut Evangelium in Africam induceretur.
Providens Deus, qui eum sua vigili tutela custodiebat, inopinate viam demonstravit. Cum namque die XV mensis Septembris anno MDCCCLXIV apud Apostoli Petri sepulcrum oraret, rationem invenit Africam renovandi, scilicet "Africam per Africam salvandi". Eius insuper fuit propositum clerum, sorores caritatis, catechistas, magistros, matres familias illius loci, non iam in Europa, instituere, ut suis viribus suam operam in fidem diffundendam cultumque christianum in illius continentis regionibus conferrent. Decessor Noster Pius IX Dei Servum ad hoc propositum consummandum incitavit, cum diceret: "Labora sicut bonus miles Christi pro Africa".
Ex quo tempore eius opera maius ecclesiale pondus acquirere videbatur, praeter quam quod altitudinem efficaciamque pro novis spiritalibus iam perfectis institutionibus ac spiritalibus magnique momenti inceptis adipiscebatur. Studiosus sic missionarius complura missionalis operis itinera suscepit in praestantiores dioeceses ac Europae nationes isque Concilio Vaticano I interfuit, qui Patribus exhibuit "Postulatum Pro Nigris Africae Centralis". lnterea opem Episcopo Veronensi Aloisio Canossa ferente, die I mensis Iunii anno MDCCCLXVII Institutum pro Nigritiae missionibus condiderat, cuius sodales hodie "Missionarii Comboniani Cordis Iesu" vocantur et I die mensis Ianuarii anno MDCCCLXXII Institutum Piarum Matrum Nigritiae fundaverat, quae hodie "Sorores Missionariae Combonianae" nuncupantur.
Petri Sedes tantam missionali causae dicationem sustinuit agnovitque. Die enim XXVI mensis Maii eodem anno languentem Vicariatum Africae Centralis Instituto pro Nigritiae missionibus commisit et Danielem Comboni provicarium Apostolicum, in Khartumensi urbe posita sede, elegit, qui die XXXI mensis Iulii anno MDCCCLXXVII Episcopus et eiusdem Sedis Vicarius, addito titulo Claudianopolitano, est nominatus.
Daniel Comboni operam suam missionalem aluit, ex perenni vitae trinitariae amoris fonte hauriens vim, qui in Iesu vulnerato Corde manifestatur ipseque maternae Mariae Virginis, venustioribus Matris et Reginae Nigritiae, Immaculatae Nostraeque Dominae Sacri Cordis vocabulis invocatae, tutelae sese et Sancti Ioseph praesidio addixit. Cordi Iesu et Dominae Nostrae Sacri Cordis suum Vicariatum dicavit. Usque erga Ecclesiam eiusque personam sustinentes dilectione et in communione egit, ob oculos suae operae habens propositum, Evangelium diffundere, Ecclesiam localem germanam promovere, ad eiusdem regenerationem universis collectis viribus, servitutem amovere. Hanc calcans viam, Christi crucis significationem invenit eamque amplexatus est, ex qua vim hausit ut totum se "pauperibus desertioribusque" iuvandis dicaret itemque fortitudinem repperit ut complures difficultates oppeteret et superaret et spem invenit ut futurum aevum fidenter respiceret.
LI annos natu, cum totum se Deo, Ecclesiae et Africae dicavisset, die X mensis Octobris anno MDCCCLXXXI Khartumensi in urbe de hoc mundo discessit, fructus divinans pro Institutis a se conditis et Ecclesia in Sudania. Eius sanctitatis fama eiusque actuositatis memoria etiam nunc sunt causae cur missionale Dei Ecclesiae studium incitetur, civilis societas admiratione afficiatur et mundus insuper ad aequiores vitae condiciones instanter vocetur.
Beatificationis et canonizationis causa ab Episcopo Veronensi anno MCMXXVIII incohata est. Nos Ipsi die XVII mensis Martii anno MCMXCVI Dei Servum in Beatorum catalogum rettulimus. Canonizationis gratia altera sanatio felici cum exitu vestigata est, quae Khartumensi in urbe muslimae mulieri, Lubna Abdel Aziz contigit. Die XX mensis Decembris anno MMII, Nobis coram Decretum de miraculo prodiit. In Consistorio die VII mensis Martii anno MMIII, statuimus ut canonizationis ritus die V mensis Octobris eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam:
Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et PauIi ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Danielem Comboni, Arnoldum Janssen et Iosephum Freinademetz Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoIi debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Coram omnibus hominibus huius caelitis volumus extollere virtutes, qui Evangelio diffundendo indefessam dedit operam, ut catholica fides et industria usque proferrentur et quam plurimos homines attingerent, quo cunctis supernis locupletati praesidiis uberius salutifera Domini dona adipiscerentur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus. 

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto mensis Octobris, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.